- SICA
- SICAnon a secando, ut quibusdam visum, habet enim priorem productam, sed a Graeco ἥκη, quod ἐπιδορατίδα, αἰχμὴν, ἀκωκην, exponunt Grammatici; ferreus culter; Iustiniano dicitur Institut. l. 4. quem prolixius ita describit Iosephus Antiqq. Iudaic. l. 20. Sicarii, inquit, latrones sunt, cultellis utentes, magnitudine similibus acinacibus Persicis recurvis et similibus iis, qui a Romanis Sicae dicuntur: unde et qui latrocinantur nomen sumpserunt. Hi gladii breves er ant ita ut occultarisinu vestis et facile, nec opinantes confodi, maxime in turba, possent. Inter arma certe Persarum ἐγχειρίδια, seu sicae, recensentur Hcrodoto l. 7. ubi praeter hastas breves, magnos arcus, sagittas arundineas; iis tribuit ἐγχειρίδια παρὰ τὸν δεξιὸν, μηρὸν παραιωρευμέννα ἐκ τῆς ζώνης, sicas ad dextrum latus e zona suspensas, Pollux ἀκινάκας vocat, l. 1. c. 12. sect. 7. Ἀκινάκης, περ???ικὸν ξιφίδιόν τι, τῷ μηρῷ προσηρτημένον, Ancinaces, persicus gladiolus est, e femore appensus: voce e Persica chinger emollitâ. Vide Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 8. Sed et Thracum fuisse, videbimus infra. Hinc itaque Sicarii dicti sunt, contra quos exstat lex Cornelia, quam tulit Corn. Sulla Dictator an. Urb. Cond. 673. cuius quae fuerint capita, exhibet Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 8. c. 26. Mentio quoque Sicariorum, Actorum c. 21. v. 38. ubi Aegyptius quidam in desertum eduxisse dicitur τετρακιχιλίους τῶ Σικαρίων, quaturo milia Sicariorum. Quam factionem de Gaulonitaruin Secta fuisse credibile est, qui a Iuda gaulonite, seu Galilaeo, de quo agitur Actorum c. 5. v. 37. orti triburum Romanis pendere recusabant, neminemque alium nisi Dominum Caeli, pro domino agnoscere se contendebant. Vide Thom. Godwyn. de Ritibus Hebr. l. 1. c. 13. Suicerum voce hâc et surpa, ubi de Gaulonitis: nec non voce Crux, it: Miscricordia, et infra Sicela.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.